monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 9
Non imitemur eius vitia, cuius virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii tam Graeci, quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. Hoc non est, inquies, excusare Origenem, sed accusare caeteros. Pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei pravitate saltem Apostolum Paulum, vel Angelum de coelo audiendum crederem . Nunc vero, cum simpliciter errorem eius fatear, sic legam ut caeteros, quia sic erravit ut caeteri. Sed dicas: si multorum communis est error, cur solum persequimini? Quia vos solum laudatis ut Apostolum. Tolle amoris ὑπερβολὴν, et nos tollimus odii magnitudinem. Caeterorum vitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem: Origenem sic fertis in coelum, ut nihil eum errasse dicatis. Quisquis es assertor novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus: parcas fidei, quae Apostoli voce laudata est. Cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? cur profers in medium, quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usque ad hunc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer renatus sum. Pelusiotas nos appellant, et luteos animalesque, et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt; illi scilicet Ierosolymitae, quorum mater in coelo est. Non contemno carnem, in qua Christus natus est, et resurrexit: non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam, regnat in coelo; et tamen miror, cur carni detrahentes, vivant carnaliter, et inimicam suam foveant, et nutriant delicate, nisi forte implere volunt Scripturam dicentem: Amate inimicos vestros: benefacite iis, qui persequuntur vos . Amo carnem castam, virginem, ieiunantem: amo carnis non opera, sed substantiam: amo carnem, quae iudicandam se esse novit: amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur.